- ASCRIPTITII
- I.ASCRIPTITIIDeorum genus, apud Athenienses, quos praeter duodecim praecipuos (quibus ara communis exstructa erat, Βωμὸς τῶ δώδεκα Θεῶν, et per quos iurare solebant, Μὰ τοὺς δώδενα Θεοὺς) venerati sunt. Ita enim de illis Strabo: Α᾿ςθηναῖοι δ᾿ ὥςπερ περὶ τὰ ἄλλα φιλοξενοῦντες διατελοῦςι, οὕτω καὶ περὶ τοὺς Θεοὺς, Athenienses, ut peregrina diligunt, sic peregrines Deos. Hinc non prisca solum coluêre Numina, sed subinde nova sibi adoptabant, qualiaOrthane, Conissalus et Tychon: Imo tam ad superstitionem proclives fuêre, ut Paulô Iesum illis et Α᾿νάςταςιν, seu Resurrectionem a mortuis annuntiante, Α᾿νάςταςιν Deam esle opinarentur. Vide Franciscum Rossaeum Archaeol. Attic. l. 2. c. 1.II.ASCRIPTITIIapud Ael. Lamprid. in Alexandro Severo, c. 15. Iureiurandô deinde sese adstrinxit, ne quem adscriptum, i. e. vacantium haberet, ne annonis Rem publ. gravaret, etc.Ubi scribi iubet Salmas. Adscriptitium, i. e. vacantem, haberet. Sic enim Trebellius Pollio de Balista Tyranno, c. 18. Est Epistola Valeriani, quâ gratias Balistae agit; gaudens, quod eius consiliô nullum ascriptitium, i. e. vacantem haberet, et Tribunum nullum stipatorem, qui non vere pugnaret. Milites quidam erant supernumerarii, ad commoda solum participanda in numeros relati: inventore Claudiô Pr. de quo Sueton. c. 25. Instituit et imaginariae militiae genus, quod vocatur SUPRANUMERUM: quô absentes et titulotenus fungerentur. Quibus non dissimiles postea fuêre supernumerarii illi Palatini, quorum meminêre Imperatores in Cod. Theodis. tit. de Palatinis sacr. largit. et rerudm priv. Vide infra in voce Vacans miles. Sed et Ascriptitii vel Ascriptivi, dicebantur apud Romanos milites, qui supplendis legionibus ascribebantur. Varro de L. L. l. 6. Dicti olim, inquit, qui ascribebantur inermes, qui Iuccederent armatis militibus, i. e. si quis eorum deperisset, Et l. 3. de Vita Pop. Rom. De Ascriptivis, cum erant attributi Decurionibus et Centurionibus, qui eorum haberent numerum, Accensi vocabantur: Eosdem etiam quidam vodabant Ferentarios, qui depugnabant pugnis et lapidibus, iis armis, quae ferrentur, non quae tenerentur, etc. Alia plane vocis notio est, in Codice et Novellis, ut et in Capitul. Caroli Magni, Constitutionibus Siculis, in Speculo Saxon. alibique: ibi enim hâc voce denotantur coloni, agricolae, villani, qui aliunde orti, in aliorum Dominorum villas et praedia pergunt, ibique eorundem licentiâ sedes suas sigunt, et sub annui census conditione in coeterorum subditorum transeunt statum, ac in album ascribuntur, ita ut perinde et ii distrahi et transferri queant una cum ipsis praediis, quae excolunt: Unde et pro servis glebae habentur. Vide Salmas. ad Hist. Aug. et l. de Modo Usurar. ur et Spelmannum in Glossario: sicut de Ascriptitiis seu Dedititiis Hebraeorum infra voce Nethinaei.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.